De Admirandis, Pag. 96
 
Vanini, De Admirandis

/p. 96/ DIALOGUS XVII.

De Nili incremento.

Alex. –

At nonne miraculi vicem obtinet

quod annua experientia videmus manifestum?

Nilo scilicet incrementum contingere eo praesertim

tempore, quo caeteris fluvijs

imminutio evenire consuevit? I. C. Ad nivium

dissolutionem exundationisque causam

referunt aliqui. Alex. – Scio. I. C. – Inscitissime

tamen; nullae enim sunt in Aethiopia nives.

Alex. – Quid igitur? an a pluvijs rationem accersemus?

I. C. – Negant recentiores, cum enim

solstitio nostro imbres sub Capricorno incipiant

abundare, ab illis pluvijs deberet tunc temporis

capere incrementum; at non capit nisi post

Idus Iunias. Alex. – Recte. I. C. – An cum Cardano

asseremus aquis a Sole haustis imbres gigni sustinerique

tandiu quoad ille proveniat ad solstitium?

ubi vero abire incipiat, illos quasi e

phiala effundat? Alex. – Nugae. I. C. – Ita quidem.

Nam quomodo haurit vel absens, vel abiens

a Capricorno? Quinimo eius praesentia, scribit

idem Cardanus, ibi aestatem fieri, aëremque

siccari, qua de causa tum imbres nulli fiunt.

Eius autem verba haec sunt: «Cum reversus sit et

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum